1 - 5 a 5
De Anate Indica. Est apud nos ex India anas, eadem planè corporis figura, eodem rostro & pede quo vulgaris, sed ex dimidio major ea & gravior. Caput illi rubescit ut sanguis, & bona pars conjuncti colli a posteriore parte. Id totum callosa caro est, & incisuris distincta; quaque ad nares finit, carunculam demittit a reliqua carne figura separatam, qualis cygnis est, rostro conjunctam. Nudum plumis caput est, & ea quoque colli pars quæ rubescit, nisi quòd in summo capite crista est plumea atque Candida, per totam capitis longitudinem protensa: quam, cum excandescit, erigit. Sub oculis ad rostri initium per inferna inordinatæ maculæ nigræ carni sunt inductæ: & una atque altera a summo oculo ad superna elevatæ. Oculus flavescit, separatus a reliquo capite circulo nigro. Sub extreme oculo in aversum macula est singularis, separata a cæteris. Rostrum totum est cœruleum, nisi quòd in extreme macula nigrescit una. Pluma illi per totum colli processum reliquum alba. Qua corpori collum jungitur circulus est plumeus niger, rara pluma alba, maculosus & inæqualis, per ima angustior, per summa latior. Post eum per totum imum ventrem pluma alba est: per summum corpus fusca, sed ab circulo illo nigro pluma alba in summo divisa. Extremæ alæ atque cauda cum splendore virescunt, ut Cantharides. Tibiarum cutis fusca est, incisuris levibus per circuitus ducta. Membrana per intervalla digitorum pedis pallescit magis, una atque altera respersa macula fusca, incerta lege disposita, nisi in intervallo sinistri pedis, ubi sex per digiti extremi longitudinem disponuntur. Tardo gradu incedit propter corporis gravitatem. Vox illi non qualis cæteris anatibus, sed rauca, qualis faucibus humanis catarrho obsessis. Mas major est qu