1 - 6 a 6
Rursum alibi medicum ita notat, ut dicat eum eruditum in omnibus, palam testans id quod res est, hanc artem non una aut altera disciplina, sed omnium artium cognitione circuloque, tum praeter exactum ingenium, multo etiam rerum usu constare. Pythagoras ille Samius, cui divinitatem quandam tribuebat antiquitas, de naturis herbarum nobile volumen reliquisse legitur.
Quid si dicat alius, "eamdem informitatem, confusionemque materiæ, coeli et terræ nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quæ in eo manifestissime apparent, qui coeli et terræ nomine sæpe appellari solet, conditus atque perfectus est?"
Dolor, quod præcipue malum nonnulli arbitrantur, sive in animo sive in corpore sit, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. Hoc enim ipsum quod resistit ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat; sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est; cum ad deterius, inutilis.
Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram , id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus universam istam molem corporei mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis." Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram , id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus informem materiam creaturæ spiritualis et corporalis."