1 - 9 a 9
Quid est, nisi miserabilis insania*? Nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est: quanquam cum ipse patitur, miseria; cum aliis compatitur, misericordia dici solet . Sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? Non enim ad subveniendum provocatur auditor; sed tantum ad dolendum invitatur: et actori* earum imaginum amplius favet, cum amplius dolet.
Cum enim movetur corpus, tempore metior quamdiu moveatur, ex quo moveri incipit donec desinat. Et si non vidi ex quo coepit, et perseverat moveri, ut non videam cum desinit; non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio donec desinam.
Extremum fato, quod te adloquor, hoc est. Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat. Illa solo fixos oculos aversa tenebat, nec magis incepto voltum sermone movetur, quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. landem corripuit sese, atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
Ecce, Deus meus, coram te, quia non mentior; sicut loquor, ita est cor meum. Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora? Itane, Deus meus, metior, et quid metiar nescio? Metior motum corporis tempore; item* ipsum tempus non metior? An vero corporis motum metirer quamdiu sit, et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur metirer?
Pagina judicium docti subitura movetur Principis, ut Clario missa legenda deo. 20 Quae sit enim culti facundia sensimus oris, Civica pro trepidis quum tulit arma reis. Scimus et, ad nostras quum se tulit impetus artes, Ingenii currant flumina quanta tui. Si licet et fas est, vates rege vatis habenas, 25 Auspice te felix totus ut annus eat.
Putat credi a Catholicis non esse in Christo animam et mentem hominis, ideoque ad fidem pigre movetur: At postea errorem hunc Apollinaristarum esse intelligens, Catholicæ fidei contemperatus est, 121. Aug^i. ad Deum conversi proposito bono sese adjungit, 144. Secedit cum illo in agrum Cassiciacum, Catechumenus cum Catechumeno, 150.
Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus quod movetur, vel partes ejus, si tanquam in torno movetur, possumus dicere quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis ejus effectus est. Cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit; quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit?
Nam si et* varie corpus aliquando movetur, aliquando stat; non solum motum ejus, sed etiam statum tempore metimur; et dicimus, 'Tantum stetit, quantum motum est; aut, 'Duplo vel triplo stetit, ad id quod motum est; et si quid aliud nostra dimensio sive comprehenderit sive existimaverit, ut dici solet, plus minus. Non est ergo tempus corporis motus.
Ligatus non ferro alieno, sed sua ferrea voluntate, ib. Simplicianum adit, 126. movetur et angitur audita ab ipso conversione Victorini, 131. et vita Antonii, narrante Pontitiano, 134, 143. necnon conversione duorum 'Agentium in rebus, 136. Secedit in hortum, sequente ipsum Alypio, 138. Spiritus et carnis in eo luctamina, 141.