1 - 6 a 6
Et ita fuit dimissus, et non spuit; nec de alio illicito fuerunt locuti eidem, nec si predicta erant de punctis ordinis, nec si faciebant predicta de voluntate vel mandato predicti fratris Hugonis. Requisitus si revelaverat predicta dicto avunculo suo, et si inquisiverat an predicta essent de punctis ordinis, respondit quod non.
Hugonis de Peyraudo prioris & capituli ecclesiæ Sancti Petri de Burgo Valentiæ, quod tam dict. prior quam prædecessores ejus nomine ipsius ecclesiæ possederunt & adhuc possident per se vel per alios, per spacium temporis immemoratum, pacifice & quiete exercicium seu jus exercendi jurisdictionem criminalium quæstionum, tangentium etiam merum imperium in suburbio prædicto, in habitantibus delinquentibus in jurisdictione & districtu dict. prioris & canonicorum, puniendo delinquentes ibidem tam morte naturali quam criminali & civili, exceptis hominibus jacentibus in jurisdictione & districtu dom. episcopi & præpositi Valentiæ & in dicto suburbio delinquentibus; item, quod de prædictis est vox & fama in dicto suburbio & vicis circunstantibus: protestans quod non astringit se ad omnia prædicta probanda, sed ea solum quæ sibi sufficiant de prædictis.
Requisitus eciam, qui fratres fuerunt presentes in recepcione dicti Hugonis, respondit quod frater Guigo Adhemari miles, preceptor provincie, qui recepit eum, ut dixit, et frater Oddo Saumanda preceptor domus Templi Tholosane, et quidam frater sacerdos qui serviebat in capella dicte domus ordinis Templi Tholose, et quidam frater serviens qui serviens morabatur cum dicto magistro provincie, et quidam alii fratres ejusdem ordinis de quorum nominibus dixit se non recordari ad presens.
Credit tamen quod predicta illicita et non alia intervenirent communiter in recepcionibus fratrum ordinis vel post, pro eo quia sibi dictum et preceptum fuit quod faceret supradicta, et quia vidit et audivit quod intervenerunt in recepcione fratris Deodati Hugonis Ruthenensis diocesis, servientis, qui affugit in capcione aliorum, et fuerat receptus in capella domus Templi de Spelieu dicte diocesis, sunt circiter octo anni, per fratrem Guigonem Ademari militem quondam, visitatorem tunc Provincie, presentibus fratribus tribus vel IIII^or deffunctis, de quorum nominibus non recolit, inter quos fuit quidam miles nepos fratris Ademari de Peyrucza dicte diocesis.
Item in presencia religiosi viri fratris Laurencii de Nannetis ordinis Predicatorum, commissarii dicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis, frater Ymbertus de Sancto Jorio miles, etatis quadraginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Novam Villam Cathalaunensis diocesis, novem anni vel circa sunt, per fratrem Johannem Ademari militem dicti ordinis, de precepto fratris Hugonis de Paraudo, presentibus fratre Ymberto de Crimen, ut videtur sibi, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur.
Fuit facta hæc attestationum publicatio per dictos auditores, ad instantiam Hugonis prioris Burgi & dom. Girardi de Passavent canonici Valentin, & Dyensis, testibus præsentibus Michaele Lamberti locumtenente correarii Valentiæ, dom. LI. 27 avril 1297. Aliud instrumentum Ecclesia habet sententiæ latæ super negotio in articulo supra proxime contento, continens quod cum quæstio verteretur inter dom.