1 - 10 a 10
Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Johanne de Archis, Petro Lamberti, Egidio de Galuchiis studentibus in conventu Parisiensis, Guillelmo de Choques cive Parisiensi, et pluribus aliis testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis.
Item frater Egidius de Ecci, etatis quinquaginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit sex anni sunt in festo Omnium Sanctorum nuper preterito, in domo de Serincourt diocesis Remensis, per fratrem Johannem de Cella preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Gerardo de Lauduno et Egidio le Moigne milite dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.
Requisitus qui erant dicti fratres, ubi, quando et a quibus fuerunt recepti et quibus presentibus, respondit quod ipse idem testis, existens preceptor Baylive de Pontivo, recepit tres ex predictis, videlicet fratres Michaelem Musset, quem recepit in camera domus sue de Oysimont Ambianensis diocesis, fuerunt IV anni in festo Nativitatis Domini proximo preterito, presentibus fratribus Egidio curato ecclesie dicti loci de Oysimonte, Guillelmo de Platea, Radulpho de Frenayo qui vivit, ut credit; recepit insuper fratrem Johannem de sancto Justo nepotem suum, in capella domus vocata Forest, ejusdem diocesis Ambianensis, in mense Septembris proximo venturo erunt IV anni, presentibus dicto Egidio curato de Oysimonte, et Andrea Meditatorio, Bernardo Gafet et Michaelle, presbytero de Villaroys, deffuncto.
In die autem recepcionis sue, ante prandium, fuit confessus de predictis erroribus Egidio capellano seculari, curato dicte ville de Cheruto, quem credit obiisse, qui dixit ei quod non credebat predicta illicita fuisse ei dicta certitudinaliter, sed ad probandum, si contingeret eum mitti ultra mare et capi infidelibus, an negaret Deum vel non; et absolvit eum, imposita ei penitencia quod predicta revelaret Ecclesie, si inveniret quod in ordine servarentur.
Requisitus qualiter ipse fuerat receptus in ordine, ubi et quando, et si credebat quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus, respondit se credere quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus: ipse autem fuerat receptus in hunc modum per fratrem Garinum de Grandi Villarii quondam preceptorem, tunc ballive de Pontivo diocesis Ambianensis, in aula domus Templi vocata la Ronsiera ejusdem diocesis, ante missam, in die Brandonum proxima erunt X anni, vel circa, presentibus fratribus Egidio de Rontangis presbitero, Hugo de Gamaches, Roberto de Goyhi servientibus, adhuc viventibus, ut credit.
Dixit autem se fuisse receptum per fratrem Johannem de Sernay servientem quondam, preceptorem tunc de Oysimonte Ambianensis diocesis, in capella dicte domus de Oysimonte in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Egidio de Rotengi presbitero supra examinato, Nicolao de Cella quondam preceptore dicte domus, et Hugone de Gamaches, et Johanne Burgundo, cujus cognomen ignorat, servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem; a quo peciit ter panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis.
Facte autem sunt hec tres immediate precedentes confessiones seu deposiciones prius a quolibet ipsorum confitencium prestito ut premittitur juramento, Parisius in domibus Templi, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus fratre Synardo de Dacia et fratre Egidio de Bononia ordinis Predicatorum de conventu Parisiensi, testibus ad hec vocatis et rogatis. In nomine Domini amen.
Deinde accessimus, cum dictis IIIIor fratribus, ad Templum seu domum Templi Parisiensis, ubi erant LXXIIIIor fratres predicti, quos omnes insimul congregatos, exceptis fratribus Gauberto de Manra leproso, Egidio de Fulcandi Curia, et P. de Gremelio presbitero, qui infirmati dicebantur, requisivimus et interrogavimus, ut alios supra, et eis diximus ea que et aliis dixeramus.
Requisitus utrum viderit recipi aliquos fratres, dixit per juramentum suum quod sic quemdam qui vocabatur Egidius de Valenciennes; et recepit eum frater Odo preceptor ballivie Viromendensis, et dixit quod audivit quod dictus recipiens precepit eidem fratri Egidio quod spueret supra quamdam crucem quam ostendit sibi; et tunc idem Egidius spuit, vel finxit se spuere, sed videbatur eidem qui loquitur quod spueret.
Item frater Robertus de Momboin, etatis quadraginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei plenam, puram et integram dicere veritatem, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Themis in ballivia de Prunay, per fratrem Symonem de Quinci preceptorem dicte ballivie, sexdecim anni sunt elapsi vel circa, presentibus fratribus Guillelmo de Braie et fratre Egidio Monachi militis, et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non recolit.