United States or Cocos Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
* . . . . Et corpus igitur perfectum per animam proportionabiliter animæ, immune erit ab omni malo, et quantum ad actum, et quantum ad potentiam: quantum ad actum quidem, quia nulla erit in eis corruptio, nulla deformitas, nullus defectus: quantum ad potentiam vero quia non poterunt aliquid pati quod sit eis molestum, et propter hoc impassibilia erunt; quæ tamen impassibilitas non excludit ab eis passionem quæ est de ratione sensus; utentor enim sensibus ad delectationem secundum illa quæ statui incorruptionis non repugnant.
Word Of The Day