United States or Malta ? Vote for the TOP Country of the Week !
Isti tamen quod in aliquibus appropinquant verae fidei, multi quandoque eorum inuenti sunt conuersi, et plures adhuc de facili conuerterentur, si haberunt praedicatores, sincere eis verbum tractantes, quippe cum iam fateantur legum Mahometi quandoque defecturam, sicut nunc perijt lex Iudaeorum, et legem Christianorum vsque in finem seculi permansuram. De vita, et nomine Mahometi.
Promisi in superioribus aliquid narrare de vita Mahometi legislatoris Sarracenorum, prout vidi in scriptis, vel audiui in partibus illis. Itaque Macho, siue Machon, vtrum in secunda syllaba scribatur N, litera, vel non idem refert: et si tertia syllaba addatur, et dicatur Machomet, vel etiam quarta, Machometus, nihil differt, quod semper idem nomen representat.
15 De tribus alijs Ecclesiis, et specialiter de Templo Domini. 16 De pluribus locis sacris extra vrbem. 17 De sacris locis extra muros ciuitatis. 18 De alijs locis notabilibus. 19 De Nazareth et Samaria. 20 De Territorio Galileae et Samariae. 21 De secta detestabili Sarracenorum. 22 De vita Mahometi. 23 De colloquio Authoris cum Soldano.
Word Of The Day