United States or Cook Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quantulum enim amnis obstabat, quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permutaretque sedes, promiscuas adhuc et nulla regnorum potentia divisas? Igitur inter Hercyniam sylvam Rhenumque et Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere. Manet adhuc Boihemi nomen, signatque loci veterem memoriam, quamvis mutatis cultoribus.
Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra annum exstinctus est. Suetonius hinc Paullinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis: quorum fiducia Monara insulam, ut vires rebellibus ministrantem, aggressus, terga occasioni patefecit.
Word Of The Day