United States or Hong Kong ? Vote for the TOP Country of the Week !
"Praeterea, sicut Scotorum, uti diximus, duplex est lingua, ita mores gemini sunt. Nam in nemoribus Septentrionalibus et montibus aliqui nati sunt, hos altae terrae, reliquos imae terrae viros vocamus. Apud exteros priores Scoti sylvestri, posteriores domestici vocantur, lingua Hibernica priores communiter utuntur, Anglicana posteriores.
Multis videri poterit, majorem esso differentiam Simiae et Hominis, quam diei et noctis; verum tamen hi, comparatione instituta inter summos Europae Heroes et Hottentottos ad Caput bonae spei degentes, difficillime sibi persuadebunt, has eosdem habere natales; vel si virginem nobilem aulicam, maxime comtam et humanissimam, conferre vellent cum homine sylvestri et sibi relicto, vix augurari possent, hunc et illam ejusdem esse speciei.
Word Of The Day