United States or Russia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et ecce in breui, paruulus ex iis gignebatur, nascebatur, et adolescebat ad debitam quantitatem: fiunt vero omnes per naturam cum pluribus angulis vt trium vel quatuor, aut quinque laterum, et nonnulli cum lateribus senis. E contra omnes margaritae nascuntur in forma sphaerica, seu rotunda.
Est autem diamas paruus praeciosus lapis, magnae virtutis, sicut plenius describitur in lapidariis. Quidam inueniuntur in magnitudine pisi, vel etiam piso minores: alii ad quantitatem fabae, sed nullus maior auellana, vel nuce.
Word Of The Day