United States or Turkey ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ex his concludit omnillo Madocum cum Suis Cambris aliquam partem Americæ Septentrionalis obtinuisse. Nec aliter statuet quisquis hanc Navigationem cum Situ Terrarum, vel obiter, contulerit. Nam post Hiberniam nullæ navigantibus occurrunt terræ nisi Bermudæ ab omni ævo incultæ, et postea ingens America.
Præterea Tractus ille ad quem Madac appulit desertus esse potuit; cum tamen alia Loca et interiores partes barbaros Chichimecas haberent, quibus permixti Cambri et intermissa illa Navigatione, Linguam Moresque patrios exuerint. In hac vehementer me confirmant Indigenarum Traditiones. Nam Virginiani et Guahutemallæ antiquis Temporibus Madocum quendam velut Heroem coluerunt.
Word Of The Day