United States or Belarus ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et quae ab ipso frequenter patrata sunt ad contritionem ipsorum et perditionem, imperium nostrum credit nobilitatem tuam non latere. Quoniam autem et nunc maximum exercitum contra eos ducere proposuit, et bellum contra omnem Persidem mouere, quia res cogebat. Et non vt voluit multum aliquem apparatum fecit, sicut ei visum est. Veruntamen prout tempus dabat et rerum status, potenter eos inuasit.
Igitur a principio coronationis nostrae imperium nostrum aduersus dei inimicos Persas nostrum odium in corde nutriuit, dum cerneret illos in Christianos gloriari, eleuatique in nomen dei, et Christianorum dominari regionibus. Quo circa et alio quidem tempore indifferenter inuasit eos, et prout deus ei concessit, sic et fecit.
Word Of The Day