Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Bijgewerkt: 6 mei 2025
Haec ergo summa potestas quod subjectum habeat videamus Subjectum aliud est commune, aliud proprium: ut visus subjectum commune est corpus, proprium oculus; ita summae potestatis subjectum commune est civitas, subjectum proprium est persona una pluresve, pro cujusque gentis legibusque ac moribus. l. 1. c. 3. n° 7. n° 3. l. 1 c. 3 § 8 no 1. cfr. l. 2 c. 11 § 1 no 3. l. 1 c. 4 § l no 3.
Sed sicut cujusque civitatis jura utilitatem suae civitatis respiciunt ita inter civitates aut omnes, aut plerasque, ex consensu jura quaedam nasci, potuerunt et nata apparet, qui utilitatem respicerent non cetuum singulorum sed magnae illius universitatis. Et hoc jus est quod gentium dicitur. Prol. 17. Cfr. l. 1. c. 1. § 14. no. 1.
Woord Van De Dag
Anderen Op Zoek