Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Aggiornato: 4 maggio 2025
D. Mattiam regem Hungariae, nec non ad prefactum Ill.mum dominum Venetiarum per me Constantinum de Sarra artium liberalium magistrum, et specialiter ad hoc negotium cancellarium electum per prefactum dominum consulem, tamquam suum confidentem, de verbo ad verbum et verbum pro verbo, nihil addito vel mutato quod mutet sensum, aut variet intellectum, nisi forte forent alique dictione in illis linguis: quae per propriam italicam dictionem non possent transferre, quas dictiones exposui pro propinquiorem dictionem, quae potuit confirmari tali arabicae, sive persicae dictioni.
Item in Amoream mittimus copias nostras armigeras, ut firmum exercitum opponamus hosti. In Albaniam quo equites et pedites ultra illos quos habemus in magno numero transmittimus. Habemus praeterea oratorem nostrum apud regem Hungariae qui continue horatur et instat Maj. Suam, ad magnanime persequendum bellum, qui jam est in armis potenter.
Parola Del Giorno
Altri Alla Ricerca