1 - 5 a 5
Adjecit eciam quod fratres dicti ordinis, omni cessante prohibicione, sua confitentur peccata non fratribus nec magistris nec preceptoribus laycis, sed fratribus capellanis et presbiteris ejusdem ordinis, si eis volentibus confiteri adsit facultas libera adeundi eosdem presbiteros, vel si malint, licenter fratribus Predicatoribus vel Minoribus aut aliis religionis approbate, aut secularibus presbiteris execucionem ordinis habentibus, possunt sua confiteri peccata et penitencias salutares ab eis recipere pro peccatis.
Postea dixit ei quod, secundum puncta dicti ordinis, non poterat nec debebat negare corpus suum fratribus ordinis cum eo volentibus carnaliter commisceri, nec ipsi se ei; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec scit, nec credit quod fratres ordinis committerent inter se peccatum predictum.
Ad que dictus frater Reginaldus de Pruino pro se et aliis ibidem asistentibus, ac quibuscumque sibi adherentibus et adherere volentibus, quamdam cedulam tradidit et legit ibidem; cujusquidem cedule tenor sequitur in hec verba: In presencia vestra, reverendi patres et domini mei, ego frater Reginaldus de Pruino Aurelianensis preceptor, nomine meo et michi adherencium, protestor de ordine nostro defendendo, et de racionibus et excepcionibus juris et facti proponendis loco et tempore competentibus, et omnia faciendi que juris et facti erunt facienda ad defensionem predictam.
Secundum erat, quod nesciebat aliquam religionem in qua fierent plures elemosine quam in religione eorum; nam, in omnibus domibus ordinis, ex generali ordinacione ipsius ordinis, dabant ter in septimana elemosinam omnibus accipere volentibus eam.
Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps vestris succedere terris nec sidus regione viae litusve fefellit: consilio hanc omnes animisque volentibus urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.