1 - 10 a 11
Uncia fera est sævissima, canis villatici magnitudine, facie & aure leonina; corpore, latere promisso, cauda, pede & ungue felis, aspectu truci; oculo splendore radiante, dente tam robusto & acuto, ut vel ligna findat; ungue ita pollet, ut eodem contra nitentes in adversum retineat: colore per summa corporis pallescentis ochræ, per ima cineris, asperso undique macula nigra & frequenti, cauda reliquo corpore aliquanto obscuriori & grandiori macula; quam extremam movet, ut felis, cum lubet, reliqua immota. Auris intus pallet sine nigro, foris nigricat sine pallore, si unam flavam & obscuram maculam è medio eximas. Ea e duplici pelle (ea videlicet quæ e regione exteriori maxillæ assurgit, & quæ a (2b) summo capite convenit) in summa aure coeunte constituta est, facileque in sicco capite (quale domi meæ habeo) & videri & separari eædem possunt. Reliquum caput totum est maculosum frequentissima macula nigra (ut est reliquum corpus) nisi ea parte quæ inter nasum & oculum est, qua nullæ sunt, nisi utrinque duæ, & parvæ: quemadmodum & cæteræ omnes in extremis & imis partibus reliquis sunt minores. Maculæ in summis quidem crurum partibus & in cauda nigriores sunt & singulares, per latera vero compositæ, quasi singulæ maculæ ex quatuor fierent. Ordo nullus est in maculis, nisi in labro superiori, ubi ordines quinque sunt. In primo & superiori duæ discretæ: in secundo sex conjunctæ, ut linea esse videantur. Hi duo ordines liberi sunt, nec inter se commisti. In tertio ordine octo conjunctæ sunt, sed cum quarto, ubi finit, commiscentur. Quartus & quintus in suo principio (quod ad nasum habent) tenui admodum discrimine separati, statim se committunt, & una decurrunt per totum superius labrum, faciuntque non maculam per totum id, sed latam lineam. In mortuo animali ita se habent maculæ, propter cutis (puto) contractionem. In vivo, maculæ istæ in suis quæque ordinibus videntur separatæ. In ipso medio inter hos utrinque ordines aliæ minores sunt, exactè per quincuncem dispositæ. Sed in imo labro maculæ, etsi magnitudinem, non tamen ordinem servant. Nasus nigrescit, linea per longitudinem perque summam tantum superficiem inducta leniter. Oculi glauci sunt. Dentes illi anteriores hinc inde sex sunt, humanis non absimiles, nisi quòd ex his qui in medio collocantur, minores: qui per extrema, majores sunt, ut & superiores imis. His, utrinque dens grandis, acutus, atque longus est, in ima maxilla cæteris junctus, in superiori tanto spatio disjunctus, quanto dens inferior capi possit. Hi labris velantur in vivo animali, sed in mortuo non item, reductis præ siccitate labris. Grandis ille dens longus est digitos Rom. duos, in ambitu ad radicem non nisi digitis duobus cum semisse comprehensus. Denti inest cavitas quædam exilis per totam longitudinem, quæ tamen non apparet nisi rumpatur dens. Inferior maxilla durum os est & rigidum, tres dentes habens magnitudine inæquales, ut & superior quatuor. Cava etiam ea est intus per longitudinem. Inter magnum dentem & maxillarium primum inferioris maxillæ, spatium est unius digiti vacuum, a