1 - 10 a 19
Item si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet, quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus; etiam sic nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum amat, quantum amandus est Deus. Item notitia si minor est, quam est illud quod noscitur, et plene nosci potest, perfecta non est.
Quantum instar in ipso! Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra. Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis: 'O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra esse sinent. Nimium vobis Romana propago visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.
Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus; ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit.
M. Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas: ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo. M. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus, ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.
Certe si est tam grandi scientia et præscientia pollens animus, cui cuncta præterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum; nimium mirabilis est animus iste, atque ad horrorem stupendus: quippe quem ita non lateat quidquid peractum, et quidquid reliquum sæculorum est; quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum ejus abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem.
Illa nocentes Impia lustratos ponere facta putat. Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci Caede per Haemonias solvit Acastus aquas. 40 Vectam frenatis per inane draconibus aegeus Credulus immerita Phasida juvit ope. Amphiaraïdes Naupactoo Acheloo, Solve nefas, dixit. Solvit et ille nefas. Ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis 45 Fluminea tolli posse putetis aqua!
Stat nulla diu mortalibus usquam, Fortuna titubante, fides: adjungere dextras Certavere palam rumpenti fœdera Pœno, 5 Heu! nimium faciles læsis diffidere rebus: Sævior ante alios iras servasse repostas, Atque odium renovare ferox in tempore Samnis.
Nimium vivacis dura senectæ Supplicia expendi: quæso, jam parcite, si qua Numina pugnastis nobis.» At cladis acerbæ Discussa ceu nube, Patres conquirere fessis 590 Jam rebus meditantur opem; atque ad munera belli Certatur, pulsusque timor graviore periclo. Maxima curarum, rectorem ponere castris, Cui Latium et moles rerum quassata recumbat, Spectante occasum patria.
O fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo facilem victum iustissima tellus.
Wat doet het er toe, dat de eerste oorzaak der verandering niet mechanisch is, als het toch den mechanistischen geneesheer gegeven is, zonder daarmede rekening te houden, van hare werkingen, die van lichamelijken aard zijn, kennis te nemen, ze grondig te onderzoeken en zelfs te besturen, wat toch het eenige doel is, dat hij bereiken wil. Crescit nimium, pauca dum tangit leviter, Oratio.