1 - 10 a 23
M. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles: nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus: carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis; et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS Me. Mo. An quicquam nobis tali sit munere maius Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis. Me.
Sed non haec mihi vis, nec tibi talium Res est aut animus deliciarum egens. 10 Gaudes carminibus; carmina possumus Donare et pretium dicere muneris.
Optabunt similes venientia secula fratres, Æternumque decus memori celebrabitur ævo; Si modo ferre diem, serosque videre nepotes Carmina nostra valent, nec famam invidit Apollo. 400 At consul toto palantes æquore turmas Voce tenet, dum voce viget: «quo signa refertis?
Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, 5 Infelix avis et Cecropiae domus Aeternum opprobrium, quod male barbaras Regumst ulta libidines. Dicunt in tenero gramine pinguium Custodes ovium carmina fistula 10 Delectantque deum cui pecus et nigri Colles Arcadiae placent. Adduxere sitim tempora, Vergili; Sed pressum Calibus ducere Liberum Si gestis, iuvenum nobilium cliens, 15 Nardo vina mereberis.
DICEBAM tibi uenturos, irrisor, amores, nec tibi perpetuo libera uerba fore: ecce iaces supplexque uenis ad iura puellae, et tibi nunc quaeuis imperat empta modo. non me Chaoniae uincant in amore columbae dicere, quos iuuenes quaeque puella domet. me dolor et lacrimae merito fecere peritum: atque utinam posito dicar amore rudis! quid tibi nunc misero prodest graue dicere carmen aut Amphioniae moenia flere lyrae? plus in amore ualet Mimnermi uersus Homero: carmina mansuetus lenia quaerit Amor. i quaeso et tristis istos compone libellos, et cane quod quaeuis nosse puella uelit! quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu insanus medio flumine quaeris aquam. necdum etiam palles, uero nec tangeris igni: haec est uenturi prima fauilla mali. tum magis Armenias cupies accedere tigris et magis infernae uincula nosse rotae, quam pueri totiens arcum sentire medullis et nihil iratae posse negare tuae. nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, ut non alterna presserit ille manu. nec te decipiat, quod sit satis illa parata: acrius illa subit, Pontice, si qua tua est, quippe ubi non liceat uacuos seducere ocellos nec uigilare alio nomine cedat Amor. qui non ante patet, donec manus attigit ossa. quisquis es, assiduas a fuge blanditias! illis et silices et possint cedere quercus, nedum tu possis, spiritus iste leuis. quare, si pudor est, quam primum errata fatere: dicere quo pereas saepe in amore leuat.
According to Servius, on the aeneis, his father was Echemus, and I am inclined to think that Ovid followed this last genealogy. 473. aetherios ignes , the inspiration of the god. Plena may be joined either with carmina , or with the nominative to dabat . Motus , civil discord. Time verified her predictions. Parrhasium , for Arcadian, part for the whole. Evander dwelt at Pallantium. See Met.
Aspice, corripuit tremulis altaria flammis sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit! Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat. Credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, iam carmina, parcite, Daphnis. L. QUO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
Isque ubi mirantem resonantia pollice fila Ductorem vidit Libyæ, canere inde superbas 435 Aoniæ laudes sensim testudinis orsus, Concordem citharæ movit per carmina linguam, Vincere linquentes vitam quæ possit olores.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena. certum est in silvis, inter spelaea ferarum malle pati, tenerisque meos incidere amores arboribus; crescent illae, crescetis, amores.