United States or Guyana ? Vote for the TOP Country of the Week !
Scripsimus vobis nuper propter certam famam tunc nuper exortam nostre intentionis esse et velle tenere vos sub nostro et Ecclesie romane regimine ac devotione et obedientia ac nolle vos alienare ab Ecclesia, quia intelleximus disseminatos sermones de certis capitulis cum dilecto filio nobili viro Ludovico, delphino Viennensi nostro non pactis iterùm facimus vos certiores nos nullomodo intendere aut velle alienare aut separare vos a nobis et prefata Ecclesia aut alicui alteri subjicere, sed intendimus conservare vos sub nostro et Ecclesiæ regimine et gubernacione prout actenûs fuistis quod vobis futurum ad certitudinem et consolacionem vestram volemus quod venerabili fratri nostro Petro, episcopo Albanensi, legato nostro, in omnibus sicut antea, pareatis.
Et notum vobis debet esse nos non solum non alienasse bona Ecclesie nobis desuper credita sed pro eorum recuperatione bella adversûs eorum occupatores suscepisse. Itaque bono animo vos esse volumus et securos vivere quod nunquam intendimus separare vos ab obedientia et subjectione Sancte Romane Ecclesie, sed conservare vos in vocacione qua vocati estis.
Mot du Jour
D'autres à la Recherche