1 - 10 a 29
Qui dicti arbitri, inquisita cum omni diligentia veritate..., inspectis instrumentis authenticis & privilegiis ecclesie, auditis etiam que partes proponere voluerunt..., componendo & arbitrando voluerunt & pronunciaverunt: quod confirmatio prioris ad abbatem Sancti Petri & prepositum Valent. pertineat, prout etiam in authenticis ipsius ecclesie Sancti Petri dignoscitur esse conscriptum; & quod prior ab ipso abbate ad dexteram ipsius abbatis installari debeat, fidelitatem vero eidem abbati tantum ut ceteri canonici facere teneatur; jurisdictio autem omnimoda & potestas plenaria, cohertio & correctio clericorum ecclesie Sancti Petri & familie eorundem & omnium hominum ecclesie commorantium in terra ipsius & communie eorundem, libere & integre penes priorem & canonicos communiter remaneat pleno jure; sane si prior & capitulum in aliquo negotio capituli terminando fuerint negligentes totaliter seu remissi, tunc legitima monitione premissa, abbas ad illud negotium terminandum cum canonicis, si voluerit, poterit in capitulo interesse: ordinatio vero ecclesie & capituli & omnium negotiorum ejusdem ad priorem & canonicos pertineat libere & absolute, inconsulto abbate, ut ab antiquo fieri consuevit; fossatum vero predictum cum pleno dominio & jure ipsi ecclesie perpetuis temporibus in pace remaneat, & totum dominium & censa orti predicti; preco vero Burgi preconisare de cetero teneatur, expresso nomine abbatis, prioris & vicarii, & non faciendo mentionem de preposito Valentie; de acquisitione vero super feudis prepositi, ut ab antiquo erat, fuit similiter ordinatum, scilicet quod dicta ecclesia de voluntate prepositi super feudis suis possit adquirere & relicta sibi retinere, vel saltem post interpellationem prepositi infra biennium dicta legata, relicta seu adquisita eidem ecclesie vendere liceat vel in alium transferre; pro procuratione vero predicta ecclesia Sancti Petri de cetero abbati seu preposito noviter instituto centum solidos Viennenses semel solvere teneatur, quos prepositus in Burgo quando pompatice ab ipsa ecclesia recipietur in prandio dicte procurationis teneatur expendere, vel si prepositus maluerit quatuor libras eidem ecclesia in pecunia solvere teneatur.