United States or Estonia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse; 64 quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta essent, sed facere nolle.
Word Of The Day