1 - 10 a 28
Dixit tamen quod ipsis cordulis non cinguntur nec tanguntur ydola nec capita aliqua ydolorum, nec scit nec unquam audivit fratrem aliquem qui talibus cordulis cinctus fuerit sic pollutis in ydolis et infectis.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc solum quod ei fuit dictum in recepcione sua, quod jaceret in camisia et braccis et caligis, et quod cingeretur una cordula.
Item, ad XL-V, de sodomia, respondit se nichil scire nec credebat contenta in ipsis articulis esse vera, dixit tamen quod receptor suus dixerat ei in recepcione sua predicta posse fieri secundum observaciones eorum, et ipse testis respondit ei in vulgari: Vos poeez la art. Item, ad XLVI-LVII, de ydolis, respondit se nichil scire.
Recepciones fiebant clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et januis clausis, et credit quod propter hoc erat mala suspicio contra eos; de ydolis et capitibus ydolorum nichil scit nec audivit aliquid dici, nisi post capcionem eorum; sibi et aliis fuit injunctum quod jacerent cincti cordulis, ipse tamen nunquam portavit.
Nec scit nec unquam audivit, ut dixit, usque nunc fieri mentionem in ordine Templi vel alibi de dictis erroribus, nec unde originem habuerunt, nec a quo vel a quibus; nec scit ubi ydola vel capita de quibus agitur in articulis sint, nec a quo custodita; nec scit quid sit ydolum, nec unquam audivit de ydolo vel ydolis aliquem fratrem vel alium loquentem; nec credit quod ydolum sit aliquid, sed nichil.
Item, contenta in XXXIII-VIII, de juramento, professione, clamdestinacione et suspicione, respondit se credere vera esse. Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, hoc excepto quod fuit ei dictum, in recepcione sua, quod de nocte jaceret cum pannis suis lineis et cingeretur desuper uno cingulo.
Item, ad XLVI et XV sequentes, de ydolis et cordulis, respondit se nichil scire nisi quod in recepcione sua fuit ei preceptum quod de nocte cingeret se super camisiam quadam cordula, ne ita libere posset cum manibus contractare carnes suas, et quod ex hoc eciam jacebant cum braccis.
Item, ad XLVI-LVII, de ydolis, respondit se audivisse refferri a pluribus, nescit tamen ubi nec a quibus, ante recepcionem suam per aliquos annos, quod quando capitulum Templariorum celebrabatur Parisius, apparebat eis circa mediam noctem quoddam capud quod multum venerabantur. Post recepcionem suam de hoc nichil audivit, nec credit.
Addidit quoque quod de dictis capitibus et ydolis non audivit fieri mencionem alicubi, donec jussi fuerunt capi, et capti detenti in domo Mansi Dei. Anno et die quibus supra.
Item, de contentis in XLVI et XV sequentibus, de ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod communiter cingebantur super camisias suas cordulis quas accipiebant unde volebant; non tamen fuit ei preceptum quod dictam cordulam portaret. Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.