1 - 10 a 13
In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat; in omni enim fallacia vel deceptione aliquid imperfectionis reperitur; et quamvis posse fallere nonnullum esse videatur acuminis, aut potentiae argumentum, proculdubio velle fallere vel malitiam | vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit.
Multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio, sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus. |82| Quid ego commemorem XENOPHONTIS illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur, et quod de Pericle veteris comoediae testimonium est in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam. |83| Quid reliquorum Socraticorum elegantiam?
Vid. sup. ad l. iv. §. 3. p. 47. not. 66. Vid. sup. ad l. iii. §. 11. not. 64. Quæro, utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et cetera infinita sicut terra lucis? Non ita credunt, timent enim ne Deo videatur æqualis . Dicunt ergo illam per profundum immensam, et per longum; sursum versus autem supra illam spatia infinitæ inanitatis affirmant.
Adeo statim in ipso vitae limine, et pariens simul et nascens salutarem medicorum opem miserabili voce implorat. An non igitur ingratitudine ipsa videatur ingratior, ac ipse prope vita indignus, qui medicinam alteram secundum deum, vitae parentem, tutricem, servatricem, vindicem non amet, non honoret, non suspiciat, non veneretur? Cuius praesidiis nunquam ulli non est opus.
Haec Gaius Antistius Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutis opinionem habebant; quid quoque pacto agi placeat occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur.
Quin ii quoque, qui conceptis precaminibus, daemones impios e corporibus humanis exigunt, non raro in consilium adhibent, velut in his morbis, qui secretis rationibus quaedam sensuum organa spiritusque vitiant, et adeo daemoniacam speciem imitantur, ut nisi a peritissimis medicis discerni non queant, sive sunt crassiores aliqui daemones, ut fertur illorum varia natura, qui medicam etiam opem sentiant, sive morbus adeo penitus intimis animi recessibus insidet, ut a corpore videatur alienus.
Quamquam quod tandem praemium non exiguum videatur, repensum servatori capitis, pro cuius unius salute tot hominum millia depugnabant? Quid ego nunc commemorem Cassios, Carpitanos, Aruncios, Albutios, quibus Romae tum apud principem, tum apud populum immodicum quaestum fuisse refert Plinius?
Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem expectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis?
Quid quod Occidentalium usus in Athanasio cernitur, semel vel iterum hospite Pontificis Romani; qui, cum Origenes, Dionysius, Ammonius, Alexander, populares sui, duo et tres hypostases confitentur, ita tamen ipse variat vocabuli sensum, modo unam, modo tres docens hypostases in Divinitate, ut videatur prope in se ostendere illam loquendi libertatem, quam in Concilio Alexandrino Catholicis asseruit.
Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur?