1 - 8 a 8
Quid velint verba illa praetermissa, mox dicendum erit; interea notatu dignum est, confessionem Philippopolitanam, ex Marci illa Semi-ariana sumptam, Hilarium ita non suspicari, tanquam lacunosam, quia omiserit «ex alia usia ,» ut illam contra defendat eo ipso quod retinuerit, ut putat, tesseram Catholicorum, de Syn. 35. quod quidem perinde est, quasi aperte dixerit «ex alia hypostasi et non ex Deo,» idem velle atque «ex alia hypostasi vel usia .» Accedit quod Athanasius quoque, in narratione sua eorum quae Nicaeae de anathematismo occurrebant, de Decr. 20. fin. plane omittit hypostasin ; quasi, dum usia staret in suo loco, idem fuerit aut adjungere aut omittere hypostasin .
Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant.
Quicumque mundo terminus obstitit, Hunc tanget armis, visere gestiens, Qua parte debacchentur ignes, 55 Qua nebulae pluviique rores. Sed bellicosis fata Quiritibus Hac lege dico, ne nimium pii Rebusque fidentes avitae Tecta velint reparare Troiae. 60 Troiae renascens alite lugubri Fortuna tristi clade iterabitur, Ducente victricis catervas Coniuge me Iovis et sorore.
Quamvis non alius flectere equum sciens 25 Aeque conspicitur gramine Martio, Nec quisquam citus aeque Tusco denatat alveo. Prima nocte domum claude neque in vias Sub cantu querulae despice tibiae, 30 Et te saepe vocanti Duram difficilis mane. Martiis caelebs quid agam Kalendis, Quid velint flores et acerra turis Plena miraris positusque carbo in Caespite vivo,
Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse non suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes produci.
Non sese Gallis sed Gallos sibi bellum intulisse: omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod sua voluntate ad id tempus pependerint.
Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem: si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos. Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV hiberna cingunt.
Quantum ad alios vero fratres ejusdem ordinis, nescit quem confessorem pro suis peccatis audiendis eligunt; sed credit de aliis fratribus idem quod et de se nunc proxime est confessus. Dixit eciam nusquam sibi fuisse vetitum, nec aliis fratribus, a suis superioribus quin quemvis sibi possint et velint eligere confessorem.