1 - 7 a 7
'Procul O procul este, profani, conclamat vates, 'totoque absistite luco; tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum: nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo. Tantum effata, furens antro se immisit aperto; ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.
Quos circumfusos sic est adfata Sybilla, Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis: 'Dicite, felices animae, tuque, optime vates, quae regio Anchisen, quis habet locus?
Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: 'Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen, una dolo divom si femina victa duorum est! Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
Amisimus Alpes, Nec deinde adversis modus est. Ticinus, et ater Stragibus Eridanus, tuque insignite tropæis Sidoniis Trebia, et tellus lacrimabilis Arni. Sed quid ego hæc? gravior quanto vis ecce malorum! 110 Vidi crescentes Trasymeni cædibus undas, Prostrataque virum mole: inter tela cadentem Vidi Flaminium.
Nec saevos Lapithas et nimium mero 5 Hylaeum domitosque Herculea manu Telluris iuvenes, unde periculum Fulgens contremuit domus Saturni veteris: tuque pedestribus Dices historiis proelia Caesaris, 10 Maecenas, melius ductaque per vias Regum colla minacium. Me dulcis dominae Musa Licymniae Cantus, me voluit dicere lucidum Fulgentis oculos et bene mutuis 15 Fidum pectus amoribus;
Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx, felix morte tua neque in hunc servata dolorem! Contra ego vivendo vici mea fata, superstes restarem ut genitor. Troum socia arma secutum obruerent Rutuli telis!
Incubuit voluitque manu convellere ferrum Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu non poterat. Tum vero amens formidine Turnus 'Faune, precor, miserere, inquit, 'tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos. Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit.