1 - 10 a 29
Quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent, vel informia remanerent, quæ non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuæ, cohibens atque convertens ad formam, non ut tanquam tuum gaudium compleatur ex eis?
Nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuæ; sed tu mutaberis in me. Et inspexi cætera infra te, et vidi nec omnino esse, nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt; non esse autem, quoniam id quod es non sunt.
Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur. Ps. 144, 3; 146, 5. Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiæ tuæ non est numerus.
Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ; et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui, et testimonium quia superbis resistis : et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ.
Et inspira, Domine Deus meus*, inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis dominis meis, quibus et corde et voce et litteris servio, ut quotquot hæc legerint, meminerint ad altare tuum Monnicæ famulæ tuæ , cum Patricio quondam ejus conjuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum, nescio.
Quo itaque fructu Domine Deus meus cui quotidie confitetur conscientia mea, spe misericordiæ tuæ securior quam innocentia sua; quo fructu, quæso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum vidi et commemoravi.
Ex plenitudine quippe bonitatis tuæ creatura tua subsistit, ut bonum quod tibi nihil prodesset, ne* de te æquale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset.
Et dimisi lacrymas quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; et requievi in eis*, quoniam ibi erant aures tuæ, non cujusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi in litteris.
Putabam enim me miserum fore nimis, si feminæ privarer amplexibus ; et medicinam misericordiæ tuæ ad eamdem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram; et propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, nisi tu dederis . Utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas, et fide solida in te jactarem curam meam.
Necessitates alienatorum ab æternitate veritatis tuæ populorum produxerunt hæc, sed in Evangelio tuo; quoniam ipsæ aquæ ista ejecerunt, quarum amarus languor fuit causa ut in tuo verbo ista procederent.