1 - 3 a 3
Tum vero infelix, mentem furiata dolore, Exclamat, fessas tendens ad litora palmas: 515 «En, qui se jactat Libyæ, populisque nefandis, Atque hosti servare fidem! data fœdera nobis, Ac promissa fides thalamis, ubi, perfide, nunc est?» Ultima vox duras hæc tunc penetravit ad aures: Cetera percussi vetuerunt noscere remi. 520 «Tum fluvio raptim ad pelagi devolvimur oras, Ac legimus pontum, pinuque inmane cavata Æquor, et inmensas curva trabe findimus undas.
Omnibus una quies operum, labor omnibus unus: mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem vesper ubi e pastu tandem decedere campis admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant; fit sonitus, mussantque oras et limina circum. Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur in noctem fessosque sopor suus occupat artus.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus centum lanigeras mactabat rite bidentis atque harum effultus tergo stratisque iacebat velleribus: subita ex alto vox reddita luco est: 'Ne pete conubiis natam sociare Latinis, O mea progenies, thalamis neu crede paratis: externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt. Haec responsa patris Fauni monitusque silenti nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, sed circum late volitans iam Fama per urbes Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes gramineo ripae religavit ab aggere classem.