1 - 10 a 44
Stephanus thesaurarius Parisiensis precepit eidem testi quod eas augmentaret, apud Latinhiacum Siccum, tempore carestie.
Postmodum preceptor instruxit eum qualiter debebat vivere, post que dictus receptor recessit, et dictus frater Yvanus, qui erat de parentella ipsius testis, recessit cum eo, et precepit eidem testi quod faceret illud, quod dicti fratres Garinus et Georgius dicerent ei.
Requisitus, si alias fuerat examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic ab archiepiscopo Turonensi. Requisitus quot annorum erat quando intravit dictum ordinem, respondit quod XXVII annorum, vel circa. Post hec fuerunt lecti ipsi testi et vulgarizati omnes et singuli articuli supradicti, et requisitus singulariter super eis, respondit ut sequitur.
Post que, allata quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi per dictum presbiterum, receptor precepit eidem testi quod abnegaret Crucifixum, et spueret super eum, et ipse testis abnegavit dictum Crucifixum, et spuit non supra sed juxta ipsum, et hoc fecit dolens, ut dixit, ore, non corde.
Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, quod ipsi testi plurimum displicebat, quia ex hoc erat murmur et suspicio contra eos, et aliqui seculares dicebant quod se osculabantur in ano.
Postea dixit eidem testi et eciam dicto Toussanez quod si essent in loco in quo haberent penuriam lectorum, quod recolligerent alios fratres in lectis suis; sed non intellexerunt ipse testis et dictus Toussanez aliquid malum vel inhonestum ex dicto precepto.
Postmodum dixit ei quod secundum puncta ordinis poterat cum fratribus carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; dixit ipsi testi quod hoc debebat pati, et ipse respondit quod nullo modo hoc faceret, nec hoc fecit nec fuit requisitus; de osculis inhonestis, vel de aliquibus aliis contentis in dictis XV articulis, non fuit locutus eidem, nec scit aliud quam supra deposuerit.
Sed quidam frater, cujus nomen et cognomen ignorat, dixit quod, secundum consuetudinem ordinis, debebant abnegare Deum, ut sibi videtur; sed postmodum, de dictis illicitis vel aliis nulla fuit facta mencio ipsi testi, nec scit nec audivit quod fuerit facta mencio aliis cum eo receptis.
Postmodum precepit ei quod spueret supra quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, ut sibi videtur, quam tenebat alter frater in manu sua; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dimisit eum; ille eciam qui tenebat dictam crucem in manu dixit eidem testi quod eum debebat osculari in ano, et ipse testis habuit pro trufa, et noluit in dicto loco osculari eum.
Item, ad LXVIIII et quatuor sequentes respondit se credere quod per juramentum imponebatur eis ne inter se vel aliis revellarent modum sue recepcionis, quia ita fuerat impositum ipsi testi in sua recepcione, et credit quod si revellassent, fuissent incarcerati.