1 - 3 a 3
Torva mimalloneis inplerunt cornua bombis, et raptum vitulo caput ablatura superbo 100 Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo?’ haec fierent, si testiculi vena ulla paterni viveret in nobis? summa delumbe saliva hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis, 105 nec pluteum caedit, nec demorsos sapit unguis. ‘Sed quid opus teneras mordaci radere vero auriculas? vide sis, ne maiorum tibi forte limina frigescant: sonat hic de nare canina littera.’ Per me equidem sint omnia protinus alba; 110 nil moror. euge! omnes, omnes bene mirae eritis res. hoc iuvat? ‘hic’ inquis ‘veto quisquam faxit oletum.’ pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra meite! discedo. secuit Lucilius urbem, te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis; 115 omne vafer vitium ridenti Flaccus amico tangit et admissus circum praecordia ludit, callidus excusso populum suspendere naso: men muttire nefas? nec clam, nec cum scrobe? nusquam? hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, libelle: 120 auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum, hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo Iliade. audaci quicumque adflate Cratino iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. 125 inde vaporata lector mihi ferveat aure: non hic, qui in crepidas Graiorum ludere gestit sordidus, et lusco qui possit dicere ‘lusce,’ sese aliquem credens, Italo quod honore supinus fregerit heminas Arreti aedilis iniquas; 130 nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas scit risisse vafer, multum gaudere paratus, si cynico barbam petulans nonaria vellat. his mane edictum, post prandia Calliroen do.