United States or Armenia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et ducitur cum processione maius Idolum per circuitum ciuitatis, in curru preciosissimo, modis omnibus perornato, et praecedunt in numero magno puellae cantantes binae, et binae ordinatissime, succeditque pluralitas Musicorum cum instrumentis varijs simphonizantes, quos continue subsequitur currus, cuius lateribus coniungit se peregrinorum exercitus, qui et venerunt de remotis.
Secundus et tertius comitatus sunt eiusdem numeri virorum cum primo, quorum vnus ad dextram tendit Imperatoris, alius ad sinistrum in distantia ab ipso ad trium vel duarum leucarum. Quartus autem qui maior est omnibus, subsequitur Imperatorem quasi ad spatium iactus balistae.
Celebrato post hoc prandio satis morose, quia nunquam est vltra semel edendum in die, de quo et eius administratione nunc longum est scribere, adsunt gesticulatores, mira visu, suauiaque auditu pedibus, manibus, brachijs, humeris, capitibus, et toto corpore, ac ad singulos gestus, correspondentes debito vocis sono. Et semper finem horum mirabilium cantilena subsequitur musicorum.
Word Of The Day