1 - 4 a 4
Romae principis urbium Dignatur suboles inter amabilis Vatum ponere me choros, 15 Et iam dente minus mordeor invido. O testudinis aureae Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, O mutis quoque piscibus Donatura cycni, si libeat, sonum, 20 Totum muneris hoc tuist, Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae Quod spiro et placeo, si placeo, tuumst.
O fons Bandusiae, splendidior vitro, Dulci digne mero non sine floribus, Cras donaberis haedo, Cui frons turgida cornibus Primis et venerem et proelia destinat; 5 Frustra: nam gelidos inficiet tibi Rubro sanguine rivos, Lascivi suboles gregis. Te flagrantis atrox hora Caniculae Nescit tangere, tu frigus amabile 10 Fessis vomere tauris Praebes et pecori vago.
Cui me moribundam deseris, hospes? Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas? Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, non equidem omnino capta ac deserta viderer. Dixerat.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis concordes stabili fatorum numine Parcae. Adgredere o magnos aderit iam tempus honores, cara deum suboles, magnum Iovis incrementum! Aspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum! Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo! O mihi tam longae maneat pars ultima vitae, spiritus et quantum sat erit tua dicere facta!