1 - 10 a 12
Et inde rediens fecerat sibi Deum per infinita spatia locorum omnium, et eum putaverat esse te; et eum collocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi.
Evolat ante omnes, rapidoque per aera cursu Callaicus Lampon fugit, atque ingentia tranat Exsultans spatia, et ventos post terga relinquit. 335 Conclamant, plausuque fremunt, votique peractam Majorem credunt præcepto limite partem.
Et vidi quia non solum locis sua quæque suis conveniunt, sed etiam temporibus: et quia tu, qui solus æternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari; quia omnia spatia temporum, et quæ præterierunt et quæ præteribunt, nec abirent nec venirent, nisi te operante et manente .
Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus quod movetur, vel partes ejus, si tanquam in torno movetur, possumus dicere quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis ejus effectus est. Cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit; quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit?
Proh! qualis! seu splendentem sub sidera nisu 505 Exigeret discum, jaculo seu nubila supra Surgeret, aligeras ferret seu pulvere plantas Vix tacto, vel dimensi spatia inproba campi Transiret velox saltu, decuere labores. Sat prorsus, sat erat decoris discrimine tuto, 510 Sat laudis: cur fata, puer, majora petebas?
Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur.
An impotens erat totum vertere et commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? Postremo, cur inde aliquid facere voluit, ac non potius eadem omnipotentia fecit ut nulla esset omnino? Aut vero existere poterat contra ejus voluntatem? Aut si æterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum, sic eam sivit esse, ac tanto post placuit aliquid ex ea facere?
Inde, ubi nox jussam procedens contigit horam, Et spatia æquarunt tenebras transacta futuras, 420 Consurgit stratis, pergitque ad turbida portæ Ostia Tartareæ; penitus quîs abdita vates Promissa inplerat, Stygioque sedebat in antro.
Unde, nisi ex futuro? qua, nisi per præsens? quo, nisi in præteritum? Ex illo ergo quod nondum est, per illud quod spatio caret, in illud quod jam non est. Quid autem metimur, nisi tempus in aliquo spatio? Neque enim dicimus simpla, et dupla, et tripla, et æqualia, et si quid hoc modo in tempore dicimus, nisi spatia temporum. In quo ergo spatio metimur tempus præteriens?
Primus equum phaleris insignem victor habeto; alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis Threiciis, lato quam circum amplectitur auro balteus et tereti subnectit fibula gemma; tertius Argolica hac galea contentus abito. Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente corripiunt spatia audito, limenque relinquunt, effusi nimbo similes, simul ultima signant.