1 - 6 a 6
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam.
At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, Luciferi primo cum sidere frigida rura carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Nam, quæ Peliaca formabat rupe canendo Heroum mentes et magni pectora Achillis, 450 Centauro dilecta chelys compesceret iras, Percussa fide, vel pelagi vel tristis Averni. Namque chaos, cæcam quondam sine sidere molem Non surgente die, ac mundum sine luce canebat.
Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium; miseris heu praescia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late; ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: talis in adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant.
Quantaque supplicia et quales exhausimus iras! Nec tacuere pii vates, famulumque sororum Naiadum, tepida quas Bagrada nutrit in unda, Nos violasse manu seris monuere periclis. 290 «Hæc tunc hasta decus nobis pretiumque secundi Vulneris a vestro, Serrane, tributa parente, Princeps quæ sacro bibit e serpente cruorem.» Jamdudum vultus lacrimis atque ora rigabat Serranus, medioque viri sermone profatur: 295 «Huic si vita duci nostrum durasset in ævum, Non Trebia infaustas superasset sanguine ripas, Nec, Trasymene, tuus premeret tot nomina gurges.» Tum senior, «Magnas, inquit, de sanguine pœnas Percepit Tyrio, et præsumta piacula mortis. 300 Nam defecta viris et opes adtrita, supinas Africa tendebat palmas, quum sidere diro Misit Agenoreis ductorem animosa Therapne.
Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt aequora; dispersi iactamur gurgite vasto; involvere diem nimbi, et nox umida caelum abstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes. Excutimur cursu, et caecis erramus in undis. Ipse diem noctemque negat discernere caelo, nec meminisse viae media Palinurus in unda. Tris adeo incertos caeca caligine soles erramus pelago, totidem sine sidere noctes.