21 - 30 a 100
Scribimus inclusi, numeros ille, his pede liber, grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet. scilicet haec populo pexusque togaque recenti 15 et natalicia tandem cum sardonyche albus sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur mobile collueris, patranti fractus ocello. hic neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum 20 intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu. tun, vetule, auriculis alienis colligis escas? auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe . ‘Quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus innata est rupto iecore exierit caprificus?’ 25 En pallor seniumque! o mores! usque adeone scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? ‘At pulchrum est digito monstrari et dicier hic est! ten cirratorum centum dictata fuisse pro nihilo pendas?’ Ecce inter pocula quaerunt 30 Romulidae saturi, quid dia poemata narrent. hic aliquis, cui circa umeros hyacinthia laena est, rancidulum quiddam balba de nare locutus, Phyllidas Hypsipylas, vatum et plorabile si quid, eliquat ac tenero supplantat verba palato. 35 adsensere viri: nunc non cinis ille poetae felix? non levior cippus nunc inprimit ossa? laudant convivae: nunc non e manibus illis, nunc non e tumulo fortunataque favilla nascentur violae? ‘Rides’ ait ‘et nimis uncis 40 naribus indulges. an erit qui velle recuset os populi meruisse et cedro digna locutus linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?’ Quisquis es, o, modo quem ex adverso dicere feci, non ego cum scribo, si forte quid aptius exit, 45 quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit, laudari metuam, neque enim mihi cornea fibra est; sed recti finemque extremumque esse recuso euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum: quid non intus habet? non hic est Ilias Atti 50 ebria veratro? non si qua elegidia crudi dictarunt proceres? non quidquid denique lectis scribitur in citreis? calidum seis ponere sumen, scis comitem horridulum trita donare lacerna, et ‘verum’ inquis ‘amo: verum mihi dicite de me.’ 55 qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve, pinguis aqualiculus protenso sesquipede exstet. o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, nec manus auriculas imitari mobilis albas, nec linguae, quantum, sitiat canis Apula, tantae! 60 vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est occipiti caeco, posticae occurrite sannae!