1 - 10 a 20
Item, requisitus super contentis in XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia presbyteri seculares frequenter juvabant eos, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis.
Post que dicti fratres Hugo et Guillelmus Guilhon duxerunt ipsum testem retro altare ad exuendum vestes seculares et induendum vestes religionis; quibus indutis, dictus Hugo precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum Christum: et cum ipse testis diceret se nullo modo facturum, dictus Guillelmus dixit ei quod bene poterat hoc facere, quia in patria sua abnegabant cencies pro una pulice, et tunc negavit ore non corde.
Item, ad CXVIIII respondit quod post capcionem eorum grandia scandala sunt exorta contra ordinem, sed ante capcionem eorum nichil audivit de scandalis predictis. Item, ad CXX-XXIII respondit se credere quod illa que supra confessus est esse vera, essent publica et notoria inter fratres ordinis, et quod communis opinio esset inter eos sed non inter seculares.
Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod bene credebat et credit quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia videbat frequenter presbyteros seculares juvare eos ad celebrandum, et econtra.
Postmodum dictus Guillelmus Fabri duxit ipsum testem ad quamdam cameram, in qua exueret vestes seculares et indueret vestes ordinis; et cum induisset vestes dictas ordinis, precepit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis respondisset quare hoc faceret, dixit ei dictus Guillelmus Fabri quod nichil ad eum requireret hoc, sed quod abnegaret; et tunc ipse testis dixit quod abnegaret ore non corde, et abnegavit Deum ore non corde, ut dixit.
Addidit insuper quod aliquis magister vel preceptor vel quivis alius et religiosus dicti ordinis qui non sit presbiter non audit confessiones nec absolvit aliquem a peccatis, nisi soli presbiteri capellani ordinis supradicti vel alii religiosi presbiteri, et aliqui presbiteri seculares, et si magnus Magister confessus est de se ipso prout in articulo continetur, mentitus est falso modo, ut credit.
Item, ad XXXVI-XXXVIIII respondit quod januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, fiebant recepciones, et presumit quod seculares habuerunt ex hoc suspicionem contra ordinem memoratum. Item, ad XL-XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire nec audivisse nisi post capcionem eorum, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera.
Penitencias vero spirituales nullus fratrum dicti ordinis potest injungere nec aliquem absolvere a peccatis, nisi soli presbiteri capellani ordinis dicti Templi vel religiosi alii presbiteri seculares, quibus dicti fratres peccata sua verissime sunt confessi.
Verum si forte ipsum fratrem capellanum habere non possint, ut quia non adest vel forte impeditus sit aliqua justa causa quominus confessiones fratrum audire valeat, tunc demum dicti fratres, absque superioris licentia speciali, possunt pro suis confitendis peccatis adire viros religiosos approbate religionis presbiteros, aut seculares alios sacerdotes, sicut maluerint, et eisdem sua poterunt licenter confiteri peccata, et ab eis vel eorum altero penitencias recipere salutares.
Item, ad CXVIIII respondit quod jus habebant scandalizari contra ordinem seculares, propter premissos errores. Item, ad CXX-III respondit se nescire. Item, ad CXXIV-VII respondit se nescire, sed si recognoverunt errores quos sciebant, bene fecerunt.