United States or Grenada ? Vote for the TOP Country of the Week !


REMINISCI ET RECORDARI: a double translation of Plato's αναμιμνησκεσθαι, quite in Cicero's fashion; the former word implies a momentary act, the latter one of some duration. HAEC PLATONIS FERE: 'so far Plato'. MAIOR: 'the elder'; cf. 59 Cyrum minorem. NOLITE ARBITRARI: a common periphrasis.

Iacobi Cnoyen Buscoducensis itinerarium per omnem Asiam, Affricam, et Septentrionem, olim mihi Amicus Antuerpiae ab alio mutuo acceptum communicauit, eo vsus sum, et reddidi: post multos annos eundem ab amico repetij et reminisci ille non potuit a quo accepisset. Gulielmi Tripolitani et Ioannis de plano Carpini scripta non vidi, tantum excerpta ex illis quaedam in alijs scriptis libris inueni.

Sic mihi persuasi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes tantae scientiae, tot inventa, non posse eam naturam, quae res eas contineat, esse mortalem; cumque semper agitetur animus nec principium motus habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus; et cum simplex animi natura esset neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi, quod si non posset, non posse interire; magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari.