1 - 10 a 77
Item, ad XXXIIII et XI sequentes respondit quod pro professis statim habebantur, sed non jurabant quod non exirent ordinem, sed clamdestine recipiebantur; nec scit si suspicio ex hoc contra ordinem habebatur nec si commiscebantur fratres carnaliter, sed de dicta commixcione fuit ei preceptum quod supra deposuit.
Jurabant non exire ordinem, et statim pro professis habebantur; clamdestine recipiebantur; cordulis cingebantur supra camisias, in signum castitatis, sed nescit nec audivit quod tangerent capita ydolorum.
Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; preceptores eorum laici inponebant eis disciplinas, et sacerdotes absolvebant eos a peccatis. Juravit ordinem non exire, et credit quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos.
Quo facto, precepit ei quod spueret super crucem mantelli ipsius testis, quia hoc debebat facere secundum dicta puncta ordinis; et ipse spuit non supra sed juxta, et credit quod omnes alii qui recipiebantur in ordine reciperentur secundum modum predictum. Alia vero illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit quod intervenirent in recepcionibus aliorum nec post.
Non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Juravit ordinem non exire; credit quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; quibus volebant confitebantur.
Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, et quod ordinem exire non poterant absque licencia superiorum. Clandestine recipiebantur et eorum capitulia tenebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus jacebant.
Elemosinas vidit convenienter fieri, ter in ebdomada, omnibus petentibus in domibus Templi in quibus fuit moratus, et aliquando recipiebantur bene advenientes et aliquando non, et audivit dici quod antiquitus fiebant majores elemosine in ordine quam quando ipse fuit receptus, et quod eorum capitulia clam post missam et sermonem tenebantur, et credit quod in ordine fuisset servatum quod magnus Magister cum conventu statuisset; grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta.
Item, super V articulo, de dogmatizatione quod Christus non esset verus Deus, et III sequentibus requisitus, respondit se nichil scire, nec credere quod predicta dogmatizarentur vel dicerentur illis qui recipiebantur in ordine supradicto, quia non fuerat sibi dicta in recepcione sua nec alias audiverat loqui.
Item, dixit quod in die Veneris sancta reverenter et devote adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.