United States or French Polynesia ? Vote for the TOP Country of the Week !
In factis probitas; fuit in sermone venustas, In vultu gravitas, relligione fides, In patriam pietas, in egenos grata voluntas, Accedunt reliquis annumeranda bonis. Si quod cuncta rapit, rapuit non omnia Lethum, Si quod Mors rapuit, vivida fama dedit. "These verses following are writ at length, two by two, in praise of him:
"Ac primo placidum aequor mille navium remis strepere, aut velis impelli: mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen impedire: milesque pavidus, et casuum maris ignarus, dum turbat nautas, vel intempestive juvat, officia prudentium corrumpebat. omne dehine coelum, et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus, et rigore vicini septemtrionis horridior, rapuit disjecitque naves in aperta Oceani, aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas. quibus paulum aegreque vitatis, postquam mutabat aestus, eodemque quo ventus ferebat; non adhaerere anchoris, non exhaurire inrumpentis undas poterant: equi, jumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur, quo levarentur alvei manantes per latera, et fluctu superurgente.
Word Of The Day