1 - 10 a 17
Dei membra vexat, qui terram sulco discindit: Dei membra vexat, qui herbam de terra vellit: Dei membra vexat qui pomum carpit de arbore. Aug. in Ps. 140. §. 12. Anima namque illa quam rationalem inesse arboribus arbitramini, arbore excisa vinculo solvitur; vos enim hoc dicitis.
Volentes intelligere Deum, usque ad lucis istius visibilis cogitationem venerunt, ultra ire non potuerunt: et tales campos lucis fecerunt in regno Dei, qualem videbant hunc solem, quasi fructum lucis illius. Aug. in Ps. 146. §. 13. Quis diligit quod ignorat? Et quid est Deum scire nisi eum conspicere firmeque percipere?
Aug. de Doctr. Christian. L. iii. §. 16. Hæc enim tria genera vitiorum, id est, voluptas carnis et superbia et curiositas omnia peccata concludunt. Aug. in Ps. 8. vid. L. x. c. 30 sqq.
Interim intra ipsa retia, Fratres, bene vivamus; non retia rumpentes foras exeamus." Aug. in Ps. 64, 6. §. 9. Deus itaque super omnia, qui condidit omnia, et regit omnia, omnes naturas bonus creat; omnes voluntates justus ordinat. Aug. de Gen. ad Lit. l. viii. c. 9. vid. sup. l. i. c. 10. p. 9. n. 13. l. v. c. 2. p. 63. n. 98.
Vox enim Domini primo perfecit superatores et repulsores venenosarum linguarum. "Et revelabit silvas." Et tunc eis revelabit opacitates divinorum librorum et umbracula mysteriorum, ubi cum libertate pascantur. Aug. ad Ps. 28. 9. Vid. ad l. vi. c. 3. Vid. inf. l. vii. c. 11. Vid. l. x. §. 53.
Viam nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo, redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis præponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei. Aug. in Ps. xxxiii.
Ambros. præf. in Ps. 37; sed lectio, hodie ab omnibus recepta, exstat apud August. alias, et Ambros. sicut et apud cæteros Patres. Vid. Sabat. ad loc. Lenticulam invenimus cibum esse Ægyptiorum, nam ibi abundat in Ægypto; unde magnificatur lenticula Alexandrina, et venit usque ad terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo Esau desiderando cibum Ægyptium, perdidit primatum.
Vide nunc etiam volucres coeli , superbos, de quibus dicitur, posuerunt in coelum os suum . Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt, linguam &c. Ps. xi. 5.
Itaque posteaquam nullo istorum tentamento valere apud eum potuit inimicus, hoc de illo dicitur, 'Postquam complevit omnem tentationem diabolus. Aug. in Ps. 8. v. fin.
Flor. et Rond. 136. socium. Sic Mss. At Lov. socio . jam ABCDE et 5 Mss. ap. Mart. dicebat. Somm. et Germ. 2. decebat . conhibebam. Lovanienses in quatuor suis Mss. legebant, convivebam . Nos in nostris reperimus conhibebam . Nempe suam iniquitatem secum habebat, convivebat, et tamen obliviscebatur. Eadem fere habet, quam serius vidi, not. Bened. ad Ps. 81.