United States or Armenia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ad initium autem praedicti maris iuxta villam Capernaum habetur fortius castrum totius terrae promissionis, in quo dicitur nata fuisse sancta Anna mater virginis Mariae. A Damasco de propinquo est mons Seyr, ciuitas grandis firmata duplicibus muris ac populosa nimis, in qua sunt multi in arte Physica famosi professi.

Per huiusmodi aquam dicitur Deus pro indicibili vitio Pentapolim submersisse, Sodomam, Gomorram, Adamam, Seboim, et Segor. Quidam vocant hoc mare lacum Asphaltidis, alij fluuium Daemonum, aut flumen Putre. Mare istud mortuum determinat fines terrae promissionis, et Arabiae.

Itineribus, quae per terras, et per mare a nostris partibus ducunt in terram promissionis descriptis, restat breuiter dicendum de alia via, per quam omnino mare transeundum non est, videlicet per Almaniam, per Bohemiam, per Prussiam, et hinc per terram Paganorum regni Lituaniae, et sic per longam, et pessimam terram primae Tartariae vsque in Indiam: Dico autem Tartariae primae, quoniam de hac exijt primus Imperator totius Tartariae, qui semper vocatur Grand Can, quo vix maiorem mundus habet terrenum Dominum, excepto Imperatore superioris Indiae, de quibus in secunda et tertia huius tractatus partibus, aliquanto est diffusius narrandum.

Ideoque vltra ipsum mare condidit quondam, vnus successorum Godfridi de Bollion forte et spectabile castrum, ponens illic copiosam Christianorum militiam ad terram promissionis custodiendum. Nunc vero, temporis, est Soldani, et appellatur Caruth, id est mons Regalis. Sub hoc monte est villa dicta Sobal: habitat in illis partibus magna Christianorum multitudo. De Nazareth, et Samaria.