1 - 10 a 21
Quo dato, et aportata per dictum presbiterum quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi depicta, dixit ei predictus receptor quod non crederet in illum qui representabatur per dictam ymaginem, sed in Deum qui erat in paradiso, et quod negaret dictum Crucifixum et quod spueret contra eum, et ipse dolens, ut dixit, et magis tunc volens esse subtus terram per centum alnas quam ibi, negavit orre, sed non corde, et spuit non supra sed prope dictam crucem, et postmodum de mandato dicti receptoris osculatus fuit ipsum in carne nuda retro subtus zonam et supra braccale.
Quo facto, idem receptor dixit quod adhuc eciam secundum puncta ordinis debebat spuere super crucem, et ablata per dictum presbiterum de altari quadam magna cruce metallina in qua erat sculpta ymago Crucifixi, et tradita dicto receptori, dictus testis, mandante dicto receptore quod spueret super eam, spuit non super sed prope eam, quam idem preceptor tenebat inter duas manus suas super terram.
Item, dixit se vidisse recipi per eumdem modum, ut sibi videtur, sunt XX anni vel circa, in capella domus Templi de Belvaco, per fratrem Robertum de Sancto Justo presbiterum quondam, fratrem Albertum de Belvaco presbiterum quondam, non recolit quibus presentibus, et fratrem Lucham de Grandi Villarii servientem quondam, sunt XII anni vel circa, in capella domus Templi de Bellenval Ambianensis diocesis, per fratrem Garinum de Grandi Villarii militem quondam, presente fratre Petro Minhot presbitero quondam; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse, ut dixit.
Requisitus si viderat alios in ordine recipi, respondit quod sic: fratrem Martinum de Marselhes, testem supra proximo examinatum, per fratrem Robertum de Sancto Justo presbiterum quondam, in capella domus Templi de Somorens Ambianensis diocesis, sunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Alberto predicto, Johanne de Tera, teste supra examinato, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur.
Addidit tamen quod tunc demum sua confitentur peccata aliis extra domum Templi, quando non habent facultatem ipsius ordinis fratrem capellanum et presbiterum adeundi pro suis criminibus confitendis eidem.
Quando capitulia tenebantur et fratres confitebantur excessus perpetratos per eos, et petebant veniam ab illo qui tenebat capitulum, exibant extra qui petebant veniam, et ille qui tenebat capitulum deliberabat cum fratribus qualis pena imponeretur eis; postmodum illi qui confitebantur excessus suos vel convincebantur reintrabant capitulum, et ille qui tenebat capitulum dicebat eis qualiter penam debebant sustinere, secundum statuta ordinis et secundum arbitrium fratrum qui aderant in capitulio, et aliquando inmediate recipiebant disciplinam et portabant penam eis inpositam, et aliquando differebatur usque ad aliam diem, et dicebatur eis quod irent ad presbiterum ordinis eorum, et absolveret eos.
Deinde allata per dictum presbiterum quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi depicta, ante eos collocata, precepit ei spuere supra dictam crucem, et ipse testis spuit juxta, non supra.
Post que allata per dictum presbiterum de altari quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, supra quoddam scamnum collocata, dictus receptor peciit ab eodem teste si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem; et eo respondente quod sic, dixit ei quod non crederet in eum, et quod ipsum abnegaret, quia hoc erat de punctis dicte religionis.
Post que, allata quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi per dictum presbiterum, receptor precepit eidem testi quod abnegaret Crucifixum, et spueret super eum, et ipse testis abnegavit dictum Crucifixum, et spuit non supra sed juxta ipsum, et hoc fecit dolens, ut dixit, ore, non corde.
Post hec die Jovis sequenti, que fuit XXVIII dies mensis Januarii, predicti domini commissarii, excepto domino Narbonensi, fecerunt redire ad presenciam ipsorum fratrem Thomam de Janvalle presbiterum, testem supra examinatum, pro eo quod frater Guillelmus de Platea, testis eri examinatus, deposuerat ipsum Thomam una cum dicto Guillelmo et aliis quibusdam interfuisse recepcioni fratris Michaelis Moseti.