1 - 10 a 11
Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, nec tota tamen ille prior praeeunte carina; parte prior, partem rostro premit aemula Pristis.
Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta victoremque ferant morientia lumina Turni. Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. Tum Genitor natum dictis adfatur amicis: 'Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus omnibus est vitae: sed famam extendere factis, hoc virtutis opus.
Nullis polluitur casta domus stupris, Mos et lex maculosum edomuit nefas, Laudantur simili prole puerperae, Culpam poena premit comes. Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, 25 Quis Germania quos horrida parturit Fetus incolumi Caesare? quis ferae Bellum curet Hiberiae?
Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, infit; eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus: 'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
Haec ante exitium primis dant signa diebus; sin in processu coepit crudescere morbus, tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
Tum, qua durati concreto frigore collis Lubrica frustratur canenti semita clivo, Luctantem ferro glaciem premit: haurit hiatu 520 Nix resoluta viros, altoque e culmine præceps Humenti turmas operit delapsa ruina.
Hic exsultantem Caralim, atque erepta volentem 380 Induere excelso cæsi gestamina trunco, Ense subit, capuloque tenus ferrum inpulit ira. Volvitur ille ruens, atque arva hostilia morsu Adpetit, et mortis premit in tellure dolores. Nec Gabari Sicchæque virum tenuere furentes 385 Concordi virtute manus; sed perdidit acer, Dum stat, decisam Gabar inter prælia dextram.
Nempe tu dicebas propter incertum verum nolle te abjicere sarcinam vanitatis. Ecce jam certum est, et illa te adhuc premit, humerisque liberioribus pennas recipiunt, qui neque ita inquirendo attriti sunt, nec decennio et amplius ista meditati. Ita rodebar intus, et confundebar pudore horribili vehementer, cum Pontitianus talia loqueretur.
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat. Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nanctus equis ferroque secat pendentia colla; tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem; atro tepefacta cruore terra torique madent.