1 - 10 a 25
Nos vero, lite super hiis a partibus contestata, jurato de calumpnia, testibus ab utraque parte productis & etiam publicatis, concluso in causa a partibus supradictis, die veneris ante festum beati Andree assignata ad dictam causam amicabiliter concordandam, ipsa die, coram nobis partibus constitutis & petentibus a nobis dict. causam jure vel concordia terminari, dictum priorem & dict. procuratores Sancti Petri dicimus intentiones suas super hiis que proposuerant fundavisse; unde ipsam causam diffinimus & ordinamus amicabiliter in hunc modum: videlicet quod prior Sancti Felicis percipiat totam decimam agnorum quas oves fecerint in decimaria Sancti Felicis, licet deportati fuerint ad decimariam Sancti Petri, si ibidem non permanserint usque ad tempus quo decima agnorum levari consuevit, sed reportati fuerint seu reducti ad decimariam Sancti Felicis; & si de decimaria Sancti Felicis deportati fuerint agni ad decimariam Sancti Petri & ibidem permanserint tempore quo levatur decima, illa decima inter partes predictas comuniter dividatur; si vero alique oves fetus fecerint in decimaria Sancti Petri & ibidem permanserint seu inventi fuerint tempore quo levari decima consuevit, licet deportati fuerint ad decimariam Sancti Felicis, dicimus quod ecclesia Sancti Petri percipiat totam illam decimam; & si fetus quos oves fecerint in decimaria Sancti Petri ad decimariam Sancti Felicis fuerint deportati & ibidem permanserint & inventi fuerint tempore quo levatur decima agnorum, dicimus quod illa decima inter partes predictas comuniter dividatur.