1 - 5 a 5
Quem inquam librum idem frater Bartholomeus capellanus fecit de dicta domo Mansi Dei per quendam juvenem aportari, et presentari eidem domino episcopo Elnensi et canonicis Elnensis ecclesie predictis, necnon viris religiosis Predicatoribus et Minoribus predictis secum inquirentibus et astantibus, quorum nomina in exordio hujus enqueste sunt superius interserta.
Ad LXXIIII articulum respondens, negavit eum, adiciens quod licitum est ipsis fratribus confiteri vel sacerdotibus dicti ordinis, vel fratribus Minoribus vel Predicatoribus, peccata sua. Ad LXXV-LXXX articulos inclusive diligenter interrogatus, negavit eos et omnia et singula contenta in eis.
Postmodum, anno, sicut arbitratur, elapso, fuit examinatus per officialem Pictavensem, assistentibus fratribus Predicatoribus et Minoribus, decano Pictavensi et aliis, et fuit Ecclesie reconciliatus, ut dixit.
Concedebatur eis quod possent fratribus Predicatoribus, Minoribus et de Valle Scolarium confiteri, et ipse testis, infra quindecim dies a recepcione sua, fuit de predictis illicitis confessus cuidam presbitero seculari, cujus nomen et cognomen ignorat, familiari tunc domini episcopi Trecensis, predecessoris istius qui nunc est, qui absolvit eum in quadam camera dicti domini episcopi, domus sue de Ayse in Osta, imposita penitencia quod jejunaret certis diebus Venerinis.
Requisitus si fuerat alias examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic, Ambianis per fratres Predicatores, et Parisius per episcopum Parisiensem, et dixit quod fuerat subjectus questionibus Ambianis, ubi, ut dixit, primo per fratres Predicatores examinatus, paulo post Templariorum capcionem, vi et metu dictorum tormentorum confessus fuit plura coram ipsis Predicatoribus quam postea Parisius coram domino episcopo Parisiensi, per quem nuper circa mediam Quadragesimam examinatus fuit, et plus quam non deponat coram dominis commissariis.