United States or Caribbean Netherlands ? Vote for the TOP Country of the Week !
Itaque in istis solennitatibus est populi multitudo absque numero, omnes tamen in ordine debito, et singuli intendentes proprio ministerio, nam ad hoc ordinandum, et disponendum, electa sunt quatuor Baronum nobilium genera, ex quibus nonnulli sunt Reges, et alij Equites potentes, Duces, et Marchiones, omnes induti holosericis, quibus inserti cum certa disseminatione sunt vbique preciosi lapides, mirae virtutis, et aurifigia speciosa, vt si quis in his partibus vnum de talibus haberet mutatorijs, dici non posset pauper imo praediues.
Item in hac insula habetur nons altus, et in sui vertice satis altus et distentus et magnus aquae lacus, de quo et stulti homines fabulantur, quod primi parentes post eiectionem suam, illam aquam primo lacrymauerunt. In huius fundo lacus nascuntur margaritae, et habentur semper lapides preciosi.
Word Of The Day