United States or Cameroon ? Vote for the TOP Country of the Week !


Secunda claritate a Cairo est Alexandria, splendida quondam atque opulentissima civitas, nunc crebris bellis destructa atque concisa, celeberrimum Christianis mercatoribus praebet emporium. Nobile exinde est cum arce opidum Raschitt, quod Europaei Rosettam vocant. Damiata, olim Pelusium, Ptolemaei Geographi incunabulis insigne est. Barbaria.

Cui foemina sit, eam amicis libenter praebet; si in itinere sit, uxori in castris manenti aliquis ejus supplet ille vires. Advenis ex longinquo accedentibus foeminas ad tempus dare hospitis esse boni judicatur. Viduis et foeminis jam senescentibus saepe in id traditis, quandoque etiam invitis et insciis cognatis, adolescentes utuntur.

Quid, quod materiam praebet causasque jocorum Omnibus hic idem? si foeda et scissa lacerna, Si toga sordidula est, et rupta calceus alter Pelle patet, vel si consuto vulnere crassum Atque recens linam ostendit non una Cicatrix.