United States or Brazil ? Vote for the TOP Country of the Week !
Eligunt feras, et detracta velamina spargunt maculis pellibusque belluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit. Nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod feminae saepius lineis amictibus velantur, eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in manicas non extendunt, nudae brachia ac lacertos: sed et proxima pars pectoris patet.
Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates: victui herba, vestitui pelles, cubile humus: sola in sagittis spes, quas, inopia ferri, ossibus asperant. Idemque venatus viros pariter ac feminas alit. Passim enim comitantur, partemque praedae petunt.
Positis in Britannia primis castrorum rudimentis, 6. uxorem ducit: fit quaestor, tribunus, praetor: recognoscendis templorum donis praefectus. 7. Othoniano bello matrem partemque patrimonii amittit. 8. In Vespasiani partes transgressus, legioni vicesimae in Britannia praepositus, alienae famae cura promovet suam. 9. Redux inter patricios ascitus Aquitaniam regit.
Word Of The Day