1 - 6 a 6
Ocius omnes imperio laeti parent ac iussa facessunt. At regina dolos -quis fallere possit amantem? praesensit, motusque excepit prima futuros, omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari.
Interdum tamen erumpunt sub casside fusæ Per tacitum lacrimæ; quidnam Fortuna minetur, Quidve parent Superi? Pubes dispersa per altas 555 Stat turres, atque huc ventum sub corde volutat, Ut jam Roma satis credat, defendere muros.
Qua in trepidatione Fabius hortatur cives, ne periculum ipsi cunctatione et metu augeant, sed ut confestim vetera hostium spolia templis atriisque detrahant, et arma parent pro salute patriæ, ad quam defendendam vires etiam nunc subficiant, modo omnes fortes sint et inpavidi; 592-604.
Atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit: non tamen protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. |23| Mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus.
Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent. Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent. Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit.
Et interea revoluta rubebat matura iam luce dies noctemque fugarat: principio sociis edicit, signa sequantur atque animos aptent armis pugnaeque parent se. Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra extulit ardentem.