1 - 7 a 7
Expositis ibi copiis, ad Syphacem, qui, ducta in matrimonium Hasdrubalis filia, a Romanis desciverat ad Pœnos, literas dat, quibus etiam atque etiam monet eum, ne jura hospitii secum, neu cum populo Romano initæ societatis fallat; 59-82. Quo quum nihil profecisset, castra Numidarum et mapalia arundine texta noctu incendit; 83-91.
Saguntini oppidum aliquandiu phalarica tuentur, sed testudine hostium facta, mœnia procumbunt, et porta urbis recluditur; 350-375. Tum Murrus Pœnos subeuntes fortiter et ingenti cæde repellit, donec tandem ab Hannibale, qui non minorem hostium numerum prostraverat, confossus perit; 376-517.
Qui quum ad Pœnos defecisset, et propter crudelitatem superbiamque cum omni stirpe regia a conjuratis esset occisus, pars Siculorum Pœnis, pars Romanis favebat; 96-109. In hac turbatione rerum variisque animorum motibus M. Claudius Marcellus Prætor, qui jam ter consul fuerat, classem in Siciliam adpellit, et, de discordiis civilibus certior factus, bellum comparat; 110-124.
Aciem vero inclinatam restituit Hannibal, cæsisque Herio ac Pleminio fratribus, reliquos hostes profligat; 444-478. Alia campi parte Scipio Pœnos, usu militiæ famaque rerum gestarum Romanis pares, ingenti clade prosternit, et terrorem addit perculsis; 479-508. Mox ipsum quærit Hannibalem, et ad certamen singulare provocat; 509-521.
Ægram hanc civitatem ad Pœnos trahit Pacuvius, homo popularis, et malis artibus opes nactus, qui nunc, adflictis Romanorum rebus, legatos Romam mittendos censet, qui postulent, ut alter consul e Campanis creetur; non dubitans, quin repulsam laturi sint, et ita animi civium suorum, ira exacerbati, ad defectionem spectaturi; 55-63.
Hannibal miseratione ductus juveni cum morte luctanti eam adcelerat, et e Cinna, qui a Romanis ad Pœnos transfugerat, comperit, Clœlium genus duxisse a Clœlia virgine, quæ obses tradita Porsenæ, Clusino regi, deceptis custodibus, Tiberim tranavisset; 472-502. Inter hæc milites spolia legentes exanimum Pauli corpus, vulneribus grave et deformatum, e strage cæsorum eruunt; 503-512.
Hæc tum Roma fuit; post te cui vertere mores Si stabat fatis, potius, Carthago, maneres. Post Cannensem pugnam a Romanis ad Pœnos deficiunt Samnites, Bruttii, Apuli, Hirpini, Atellani, Calatini, et Græcorum omnis fere ora, Tarentini, Crotonienses, Locrique, et Cisalpini omnes Galli; 1-27. Horum exemplum sequitur etiam Capua, etsi urbs ista a Trojanis, ut Roma, originem habuit; 28-32.