1 - 10 a 44
In domibus ordinis in quibus exstitit commoratus vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et deffendi ne acquirerent indebite ordini; et dicebatur quod, si acquirerent indebite, eorum anime gravarentur. Januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur.
Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in dicta domo in qua extitit, commoratus, et precipiebatur eis quod juste acquirerent ordini.
Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et inhibebatur eis ne illicite acquirerent ordini. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta.
Item, protestantur quod si aliqua dixerunt fratres Templi, dicunt vel dixerint in futurum, quamdiu erunt carcerati, contra se ipsos et ordinem Templi, non prejudicent ordini predicto, cum notorium sit quod coacti et compulsi, aut corupti prece, precio vel timore, dixerunt vel dicent, et protestantur quod de predictis docebunt suo loco et tempore; cum plena securitate gaudebunt et ad plenum fuerint in integrum restituti.
Post que dictus receptor precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum, et ipso teste respondente qualiter abnegaret dominum Deum nostrum, dixit ei quod, ex quo alligatus erat ordini, oportebat eum hoc facere; et tunc ipse testis abnegavit ore, non corde.
Eleemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri in ordine et servari, et inhibebatur eis quod non acquirerent ordini per nefas. Missa celebrata et sermone facto per aliquem relligiosum, de die capitulia eorum generalia tenebantur, januis clausis.
Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine convenienter servari; inhibebatur quod non acquirerent illicite ordini; clausis januis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset.
Decimam partem panis dabant amore Dei, et elemosinam et hospitalitatem debite servabant. Inhibebatur eis ne in fraudem dominorum temporalium et pedagiorum eis debitorum ducerent cum suis animalia aliena, et si contrarium fecissent, habitum perdidissent. Inhibebatur eis ne indebite acquirerent ordini.
Fratres ordinis quos credit scivisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et deffendebatur eis ne injuste acquirerent ordini. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur.
Post que dixit ei receptor quod, ex quo alligatus erat ordini, oportebat quod sciret secreta eorum, et dixit ei quod ex precepto ordinis debebat abnegare Deum, precipiens ei quod abnegaret; et ipse testis, ex hoc exterritus, abnegavit Deum ore, non corde, ut dixit.